- MANUS Veteranae
- MANUS Veteranaeapud Flav. Vopiscum in Divo Aureliano, c. 19. Agite Pontifices-templum ascendite, subsellia laureata constituite, veteranis manibus libros evolvite etc. pro Manibus velatis. uti legendum esse vult Salmasius; cum Veteres in supplicationibus manus velatas habere consuevisse discamus, ex Plauto Amphitruone; Actu 1. sc. 1. aditio autem et inspectio librorum Sibyllae non fuit citra supplicationem. Vide eum Not. ad Vopiscum, ubi plura de adeundi hos libros ritibus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.